Badkamer betonciré / tegels

Mihi est patruus, dicit Jannica. Euge, dicit Jippus, admodum quattuor mihi sunt. Quattuor patrui. At mihimet patruus est barbatus, dicit Jannica. Hic vincitur Jippus.
Ubi nunc est? rogat. Domi nostrae, dicit Jannica, quin venis ut visamus?
Ita, dicit Jippus. Numquam antea patruum aspexit barbatum.

Ille Jannicae domi in subsellio pulvinisque sedet. Ingens ei barba est. Scrupulum quoddam inicit Jippo.
Tutin ille Jippus? rogat patruus. Huc veni, sis. Ego patruus, nomine Paulus. Accedit Jippus pedibus cessantibus.

Animo quidem barba metum inicit; fateri autem non audet veritus ne Jannicae ignavulus videatur. At ignavulus Jippus certo non est. Salve, bone vir, dicit Jippus.
Paulum patruum me licet appelles.
Salve, Paule patrue, dicit Jippus, anxia voce.